Ben Sira 7:23-33

23 servus sensatus dilectus quasi anima tua non defraudes illum libertate neque inopem derelinquas illum
24 pecora tibi sunt adtende illis et si sunt utilia perseverent apud te
25 filii tibi sunt erudi illos et curva illos a pueritia illorum
26 filiae tibi sunt serva corpus illarum et non ostendas hilarem faciem tuam ad illas
27 trade filiam et grande opus feceris et homini sensato da illam
28 mulier si est tibi secundum animam tuam non proicias illam et odibili non credas te in toto corde
29 honora patrem tuum et gemitus matris tuae ne obliviscaris
30 memento quoniam nisi per illos non fuisses et retribue illis quomodo et illi tibi
31 in tota anima tua time Deum et sacerdotes illius sanctifica
32 in omni virtute dilige eum qui te fecit et ministros eius non derelinquas
33 honora Deum ex tota anima tua et honorifica sacerdotes et propurga te cum brachiis
The Latin Vulgate is in the public domain.