Deuteronomy 14:1-10

1 filii estote Domini Dei vestri non vos incidetis nec facietis calvitium super mortuo
2 quoniam populus sanctus es Domino Deo tuo et te elegit ut sis ei in populum peculiarem de cunctis gentibus quae sunt super terram
3 ne comedatis quae inmunda sunt
4 hoc est animal quod comedere debetis bovem et ovem et capram
5 cervum capream bubalum tragelaphum pygargon orygem camelopardalum
6 omne animal quod in duas partes ungulam findit et ruminat comedetis
7 de his autem quae ruminant et ungulam non findunt haec comedere non debetis camelum leporem choerogyllium quia ruminant et non dividunt ungulam inmunda erunt vobis
8 sus quoque quoniam dividit ungulam et non ruminat inmunda erit carnibus eorum non vescemini et cadavera non tangetis
9 haec comedetis ex omnibus quae morantur in aquis quae habent pinnulas et squamas comedite
10 quae absque pinnulis et squamis sunt ne comedatis quia inmunda sunt
The Latin Vulgate is in the public domain.