Deuteronomy 4:9-19

9 custodi igitur temet ipsum et animam tuam sollicite ne obliviscaris verborum quae viderunt oculi tui et ne excedant de corde tuo cunctis diebus vitae tuae docebis ea filios ac nepotes tuos
10 diem in quo stetisti coram Domino Deo tuo in Horeb quando Dominus locutus est mihi dicens congrega ad me populum ut audiat sermones meos et discat timere me omni tempore quo vivit in terra doceantque filios suos
11 et accessistis ad radices montis qui ardebat usque ad caelum erantque in eo tenebrae nubes et caligo
12 locutusque est Dominus ad vos de medio ignis vocem verborum eius audistis et formam penitus non vidistis
13 et ostendit vobis pactum suum quod praecepit ut faceretis et decem verba quae scripsit in duabus tabulis lapideis
14 mihique mandavit in illo tempore ut docerem vos caerimonias et iudicia quae facere deberetis in terra quam possessuri estis
15 custodite igitur sollicite animas vestras non vidistis aliquam similitudinem in die qua locutus est Dominus vobis in Horeb de medio ignis
16 ne forte decepti faciatis vobis sculptam similitudinem aut imaginem masculi vel feminae
17 similitudinem omnium iumentorum quae sunt super terram vel avium sub caelo volantium
18 atque reptilium quae moventur in terra sive piscium qui sub terra morantur in aquis
19 ne forte oculis elevatis ad caelum videas solem et lunam et omnia astra caeli et errore deceptus adores ea et colas quae creavit Dominus Deus tuus in ministerium cunctis gentibus quae sub caelo sunt
The Latin Vulgate is in the public domain.