Exodus 15:2-12

2 fortitudo mea et laus mea Dominus et factus est mihi in salutem iste Deus meus et glorificabo eum Deus patris mei et exaltabo eum
3 Dominus quasi vir pugnator Omnipotens nomen eius
4 currus Pharaonis et exercitum eius proiecit in mare electi principes eius submersi sunt in mari Rubro
5 abyssi operuerunt eos descenderunt in profundum quasi lapis
6 dextera tua Domine magnifice in fortitudine dextera tua Domine percussit inimicum
7 et in multitudine gloriae tuae deposuisti adversarios meos misisti iram tuam quae devoravit eos ut stipulam
8 et in spiritu furoris tui congregatae sunt aquae stetit unda fluens congregatae sunt abyssi in medio mari
9 dixit inimicus persequar et conprehendam dividam spolia implebitur anima mea evaginabo gladium meum interficiet eos manus mea
10 flavit spiritus tuus et operuit eos mare submersi sunt quasi plumbum in aquis vehementibus
11 quis similis tui in fortibus Domine quis similis tui magnificus in sanctitate terribilis atque laudabilis et faciens mirabilia
12 extendisti manum tuam et devoravit eos terra

Images for Exodus 15:2-12

The Latin Vulgate is in the public domain.