Exodus 29:3-13

3 et posita in canistro offeres vitulum autem et duos arietes
4 et Aaron ac filios eius adplicabis ad ostium tabernaculi testimonii cumque laveris patrem cum filiis aqua
5 indues Aaron vestimentis suis id est linea et tunica et superumerali et rationali quod constringes balteo
6 et pones tiaram in capite eius et lamminam sanctam super tiaram
7 et oleum unctionis fundes super caput eius atque hoc ritu consecrabitur
8 filios quoque illius adplicabis et indues tunicis lineis cingesque balteo
9 Aaron scilicet et liberos eius et inpones eis mitras eruntque sacerdotes mei in religione perpetua postquam initiaveris manus eorum
10 adplicabis et vitulum coram tabernaculo testimonii inponentque Aaron et filii eius manus super caput illius
11 et mactabis eum in conspectu Domini iuxta ostium tabernaculi testimonii
12 sumptumque de sanguine vituli pones super cornua altaris digito tuo reliquum autem sanguinem fundes iuxta basim eius
13 sumes et adipem totum qui operit intestina et reticulum iecoris ac duos renes et adipem qui super eos est et offeres incensum super altare
The Latin Vulgate is in the public domain.