Exodus 30:29-38

29 sanctificabisque omnia et erunt sancta sanctorum qui tetigerit ea sanctificabitur
30 Aaron et filios eius ungues sanctificabisque eos ut sacerdotio fungantur mihi
31 filiis quoque Israhel dices hoc oleum unctionis sanctum erit mihi in generationes vestras
32 caro hominis non unguetur ex eo et iuxta conpositionem eius non facietis aliud quia sanctificatum est et sanctum erit vobis
33 homo quicumque tale conposuerit et dederit ex eo alieno exterminabitur de populo suo
34 dixitque Dominus ad Mosen sume tibi aromata stacten et onycha galbanen boni odoris et tus lucidissimum aequalis ponderis erunt omnia
35 faciesque thymiama conpositum opere unguentarii mixtum diligenter et purum et sanctificatione dignissimum
36 cumque in tenuissimum pulverem universa contuderis pones ex eo coram testimonio tabernaculi in quo loco apparebo tibi sanctum sanctorum erit vobis thymiama
37 talem conpositionem non facietis in usus vestros quia sanctum est Domino
38 homo quicumque fecerit simile ut odore illius perfruatur peribit de populis suis
The Latin Vulgate is in the public domain.