Exodus 30:5-15

5 ipsos quoque vectes facies de lignis setthim et inaurabis
6 ponesque altare contra velum quod ante arcam pendet testimonii coram propitiatorio quo tegitur testimonium ubi loquar tibi
7 et adolebit incensum super eo Aaron suave fraglans mane quando conponet lucernas incendet illud
8 et quando conlocat eas ad vesperum uret thymiama sempiternum coram Domino in generationes vestras
9 non offeretis super eo thymiama conpositionis alterius nec oblationem et victimam nec liba libabitis
10 et deprecabitur Aaron super cornua eius semel per annum in sanguine quod oblatum est pro peccato et placabit super eo in generationibus vestris sanctum sanctorum erit Domino
11 locutusque est Dominus ad Mosen dicens
12 quando tuleris summam filiorum Israhel iuxta numerum dabunt singuli pretium pro animabus suis Domino et non erit plaga in eis cum fuerint recensiti
13 hoc autem dabit omnis qui transit ad nomen dimidium sicli iuxta mensuram templi siclus viginti obolos habet media pars sicli offeretur Domino
14 qui habetur in numero a viginti annis et supra dabit pretium
15 dives non addet ad medium sicli et pauper nihil minuet
The Latin Vulgate is in the public domain.