Ezekiel 40:28-38

28 et introduxit me in atrium interius ad portam australem et mensus est portam iuxta mensuras superiores
29 thalamum eius et frontem eius et vestibulum eius hisdem mensuris et fenestras eius et vestibulorum eius in circuitu quinquaginta cubitos longitudinis et latitudinis viginti quinque cubitos
30 et vestibulum per gyrum longitudine viginti quinque cubitorum et latitudine quinque cubitorum
31 et vestibulum eius ad atrium exterius et palmas eius in fronte et octo gradus erant quibus ascendebatur per eam
32 et introduxit me in atrium interius per viam orientalem et mensus est portam secundum mensuras superiores
33 thalamum eius et frontem eius et vestibula eius sicut supra et fenestras eius et vestibuli eius in circuitu longitudine quinquaginta cubitorum et latitudine viginti quinque cubitorum
34 et vestibulum eius id est atrii exterioris et palmae celatae in fronte eius hinc et inde et in octo gradibus ascensus eius
35 et introduxit me ad portam quae respiciebat ad aquilonem et mensus est secundum mensuras superiores
36 thalamum eius frontem eius vestibulum eius et fenestras eius per circuitum longitudine quinquaginta cubitorum et latitudine viginti quinque cubitorum
37 vestibulum eius in atrium exterius et celatura palmarum in fronte illius hinc et inde et in octo gradibus ascensus eius
38 et per singula gazofilacia ostium in frontibus portarum ibi lavabunt holocaustum
The Latin Vulgate is in the public domain.