Genesis 17:18-27

18 dixitque ad Deum utinam Ismahel vivat coram te
19 et ait Deus ad Abraham Sarra uxor tua pariet tibi filium vocabisque nomen eius Isaac et constituam pactum meum illi in foedus sempiternum et semini eius post eum
20 super Ismahel quoque exaudivi te ecce benedicam ei et augebo et multiplicabo eum valde duodecim duces generabit et faciam illum in gentem magnam
21 pactum vero meum statuam ad Isaac quem pariet tibi Sarra tempore isto in anno altero
22 cumque finitus esset sermo loquentis cum eo ascendit Deus ab Abraham
23 tulit autem Abraham Ismahelem filium suum et omnes vernaculos domus suae universosque quos emerat cunctos mares ex omnibus viris domus suae et circumcidit carnem praeputii eorum statim in ipsa die sicut praeceperat ei Deus
24 nonaginta novem erat annorum quando circumcidit carnem praeputii sui
25 et Ismahel filius eius tredecim annos impleverat tempore circumcisionis suae
26 eadem die circumcisus est Abraham et Ismahel filius eius
27 et omnes viri domus illius tam vernaculi quam empticii et alienigenae pariter circumcisi sunt
The Latin Vulgate is in the public domain.