Genesis 24:49-59

49 quam ob rem si facitis misericordiam et veritatem cum domino meo indicate mihi sin autem aliud placet et hoc dicite ut vadam ad dextram sive ad sinistram
50 responderunt Laban et Bathuel a Domino egressus est sermo non possumus extra placitum eius quicquam aliud tecum loqui
51 en Rebecca coram te est tolle eam et proficiscere et sit uxor filii domini tui sicut locutus est Dominus
52 quod cum audisset puer Abraham adoravit in terra Dominum
53 prolatisque vasis argenteis et aureis ac vestibus dedit ea Rebeccae pro munere fratribus quoque eius et matri dona obtulit
54 initoque convivio vescentes pariter et bibentes manserunt ibi surgens autem mane locutus est puer dimittite me ut vadam ad dominum meum
55 responderunt fratres eius et mater maneat puella saltem decem dies apud nos et postea proficiscetur
56 nolite ait me retinere quia Dominus direxit viam meam dimittite me ut pergam ad dominum meum
57 dixerunt vocemus puellam et quaeramus ipsius voluntatem
58 cumque vocata venisset sciscitati sunt vis ire cum homine isto quae ait vadam
59 dimiserunt ergo eam et nutricem illius servumque Abraham et comites eius

Images for Genesis 24:49-59

The Latin Vulgate is in the public domain.