Genesis 24:55-65

55 responderunt fratres eius et mater maneat puella saltem decem dies apud nos et postea proficiscetur
56 nolite ait me retinere quia Dominus direxit viam meam dimittite me ut pergam ad dominum meum
57 dixerunt vocemus puellam et quaeramus ipsius voluntatem
58 cumque vocata venisset sciscitati sunt vis ire cum homine isto quae ait vadam
59 dimiserunt ergo eam et nutricem illius servumque Abraham et comites eius
60 inprecantes prospera sorori suae atque dicentes soror nostra es crescas in mille milia et possideat semen tuum portas inimicorum suorum
61 igitur Rebecca et puellae illius ascensis camelis secutae sunt virum qui festinus revertebatur ad dominum suum
62 eo tempore Isaac deambulabat per viam quae ducit ad puteum cuius nomen est Viventis et videntis habitabat enim in terra australi
63 et egressus fuerat ad meditandum in agro inclinata iam die cumque levasset oculos vidit camelos venientes procul
64 Rebecca quoque conspecto Isaac descendit de camelo
65 et ait ad puerum quis est ille homo qui venit per agrum in occursum nobis dixit ei ipse est dominus meus at illa tollens cito pallium operuit se

Images for Genesis 24:55-65

The Latin Vulgate is in the public domain.