Genesis 31:1-8

1 postquam autem audivit verba filiorum Laban dicentium tulit Iacob omnia quae fuerunt patris nostri et de illius facultate ditatus factus est inclitus
2 animadvertit quoque faciem Laban quod non esset erga se sicut heri et nudius tertius
3 maxime dicente sibi Domino revertere in terram patrum tuorum et ad generationem tuam eroque tecum
4 misit et vocavit Rahel et Liam in agrum ubi pascebat greges
5 dixitque eis video faciem patris vestri quod non sit erga me sicut heri et nudius tertius Deus autem patris mei fuit mecum
6 et ipsae nostis quod totis viribus meis servierim patri vestro
7 sed pater vester circumvenit me et mutavit mercedem meam decem vicibus et tamen non dimisit eum Deus ut noceret mihi
8 si quando dixit variae erunt mercedes tuae pariebant omnes oves varios fetus quando vero e contrario ait alba quaeque accipies pro mercede omnes greges alba pepererunt
The Latin Vulgate is in the public domain.