Genesis 31:23-33

23 qui adsumptis fratribus suis persecutus est eum diebus septem et conprehendit in monte Galaad
24 viditque in somnis dicentem sibi Dominum cave ne quicquam aspere loquaris contra Iacob
25 iamque Iacob extenderat in monte tabernaculum cum ille consecutus eum cum fratribus suis in eodem monte Galaad fixit tentorium
26 et dixit ad Iacob quare ita egisti ut clam me abigeres filias meas quasi captivas gladio
27 cur ignorante me fugere voluisti nec indicare mihi ut prosequerer te cum gaudio et canticis et tympanis et cithara
28 non es passus ut oscularer filios meos ac filias stulte operatus es et nunc
29 valet quidem manus mea reddere tibi malum sed Deus patris vestri heri dixit mihi cave ne loquaris cum Iacob quicquam durius
30 esto ad tuos ire cupiebas et desiderio tibi erat domus patris tui cur furatus es deos meos
31 respondit Iacob quod inscio te profectus sum timui ne violenter auferres filias tuas
32 quod autem furti arguis apud quemcumque inveneris deos tuos necetur coram fratribus nostris scrutare quicquid tuorum apud me inveneris et aufer haec dicens ignorabat quod Rahel furata esset idola
33 ingressus itaque Laban tabernaculum Iacob et Liae et utriusque famulae non invenit cumque intrasset tentorium Rahelis
The Latin Vulgate is in the public domain.