Genesis 37:1-7

1 habitavit autem Iacob in terra Chanaan in qua peregrinatus est pater suus
2 et hae sunt generationes eius Ioseph cum sedecim esset annorum pascebat gregem cum fratribus suis adhuc puer et erat cum filiis Balae et Zelphae uxorum patris sui accusavitque fratres suos apud patrem crimine pessimo
3 Israhel autem diligebat Ioseph super omnes filios suos eo quod in senectute genuisset eum fecitque ei tunicam polymitam
4 videntes autem fratres eius quod a patre plus cunctis filiis amaretur oderant eum nec poterant ei quicquam pacificum loqui
5 accidit quoque ut visum somnium referret fratribus quae causa maioris odii seminarium fuit
6 dixitque ad eos audite somnium meum quod vidi
7 putabam ligare nos manipulos in agro et quasi consurgere manipulum meum et stare vestrosque manipulos circumstantes adorare manipulum meum
The Latin Vulgate is in the public domain.