Genesis 5:1-8

1 hic est liber generationis Adam in die qua creavit Deus hominem ad similitudinem Dei fecit illum
2 masculum et feminam creavit eos et benedixit illis et vocavit nomen eorum Adam in die qua creati sunt
3 vixit autem Adam centum triginta annis et genuit ad similitudinem et imaginem suam vocavitque nomen eius Seth
4 et facti sunt dies Adam postquam genuit Seth octingenti anni genuitque filios et filias
5 et factum est omne tempus quod vixit Adam anni nongenti triginta et mortuus est
6 vixit quoque Seth centum quinque annos et genuit Enos
7 vixitque Seth postquam genuit Enos octingentis septem annis genuitque filios et filias
8 et facti sunt omnes dies Seth nongentorum duodecim annorum et mortuus est
The Latin Vulgate is in the public domain.