Hebrews 7:1-10

1 hic enim Melchisedech rex Salem sacerdos Dei summi qui obviavit Abrahae regresso a caede regum et benedixit ei
2 cui decimas omnium divisit Abraham primum quidem qui interpretatur rex iustitiae deinde autem et rex Salem quod est rex pacis
3 sine patre sine matre sine genealogia neque initium dierum neque finem vitae habens adsimilatus autem Filio Dei manet sacerdos in perpetuum
4 intuemini autem quantus sit hic cui et decimam dedit de praecipuis Abraham patriarcha
5 et quidem de filiis Levi sacerdotium accipientes mandatum habent decimas sumere a populo secundum legem id est a fratribus suis quamquam et ipsi exierunt de lumbis Abrahae
6 cuius autem generatio non adnumeratur in eis decimas sumpsit Abraham et hunc qui habebat repromissiones benedixit
7 sine ulla autem contradictione quod minus est a meliore benedicitur
8 et hic quidem decimas morientes homines accipiunt ibi autem contestatus quia vivit
9 et ut ita dictum sit per Abraham et Levi qui decimas accipit decimatus est
10 adhuc enim in lumbis patris erat quando obviavit ei Melchisedech
The Latin Vulgate is in the public domain.