Isaiah 28:6-16

6 et spiritus iudicii sedenti super iudicium et fortitudo revertentibus de bello ad portam
7 verum hii quoque prae vino nescierunt et prae ebrietate erraverunt sacerdos et propheta nescierunt prae ebrietate absorti sunt a vino erraverunt in ebrietate nescierunt videntem ignoraverunt iudicium
8 omnes enim mensae repletae sunt vomitu sordiumque ita ut non esset ultra locus
9 quem docebit scientiam et quem intellegere faciet auditum ablactatos a lacte apulsos ab uberibus
10 quia manda remanda manda remanda expecta reexpecta expecta reexpecta modicum ibi modicum ibi
11 in loquella enim labii et lingua altera loquetur ad populum istum
12 cui dixit haec requies reficite lassum et hoc est meum refrigerium et noluerunt audire
13 et erit eis verbum Domini manda remanda manda remanda expecta reexpecta expecta reexpecta modicum ibi modicum ibi ut vadant et cadant retrorsum et conterantur et inlaqueentur et capiantur
14 propter hoc audite verbum Domini viri inlusores qui dominamini super populum meum qui est in Hierusalem
15 dixistis enim percussimus foedus cum morte et cum inferno fecimus pactum flagellum inundans cum transierit non veniet super nos quia posuimus mendacium spem nostram et mendacio protecti sumus
16 idcirco haec dicit Dominus Deus ecce ego mittam in fundamentis Sion lapidem lapidem probatum angularem pretiosum in fundamento fundatum qui crediderit non festinet
The Latin Vulgate is in the public domain.