Jeremiah 11:1-10

1 verbum quod factum est ad Hieremiam a Domino dicens
2 audite verba pacti huius et loquimini ad viros Iuda et habitatores Hierusalem
3 et dices ad eos haec dicit Dominus Deus Israhel maledictus vir qui non audierit verba pacti huius
4 quod praecepi patribus vestris in die qua eduxi eos de terra Aegypti de fornace ferrea dicens audite vocem meam et facite omnia quae praecipio vobis et eritis mihi in populum et ego ero vobis in Deum
5 ut suscitem iuramentum quod iuravi patribus vestris daturum me eis terram fluentem lacte et melle sicut est dies haec et respondi et dixi amen Domine
6 et dixit Dominus ad me vociferare omnia verba haec in civitatibus Iuda et foris Hierusalem dicens audite verba pacti huius et facite illa
7 quia contestans contestatus sum patres vestros in die qua eduxi eos de terra Aegypti usque ad diem hanc mane surgens contestatus sum et dixi audite vocem meam
8 et non audierunt nec inclinaverunt aurem suam sed abierunt unusquisque in pravitate cordis sui mali et induxi super eos omnia verba pacti huius quod praecepi ut facerent et non fecerunt
9 et dixit Dominus ad me inventa est coniuratio in viris Iuda et in habitatoribus Hierusalem
10 reversi sunt ad iniquitates patrum suorum priores qui noluerunt audire verba mea et hii ergo abierunt post deos alienos ut servirent eis irritum fecerunt domus Israhel et domus Iuda pactum meum quod pepigi cum patribus eorum
The Latin Vulgate is in the public domain.