Jeremiah 31:16-26

16 haec dicit Dominus quiescat vox tua a ploratu et oculi tui a lacrimis quia est merces operi tuo ait Dominus et revertentur de terra inimici
17 et est spes novissimis tuis ait Dominus et revertentur filii ad terminos suos
18 audiens audivi Ephraim transmigrantem castigasti me et eruditus sum quasi iuvenculus indomitus converte me et revertar quia tu Dominus Deus meus
19 postquam enim convertisti me egi paenitentiam et postquam ostendisti mihi percussi femur meum confusus sum et erubui quoniam sustinui obprobrium adulescentiae meae
20 si filius honorabilis mihi Ephraim si puer delicatus quia ex quo locutus sum de eo adhuc recordabor eius idcirco conturbata sunt viscera mea super eum miserans miserebor eius ait Dominus
21 statue tibi speculam pone tibi amaritudines dirige cor tuum in viam directam in qua ambulasti revertere virgo Israhel revertere ad civitates tuas istas
22 usquequo deliciis dissolveris filia vaga quia creavit Dominus novum super terram femina circumdabit virum
23 haec dicit Dominus exercituum Deus Israhel adhuc dicent verbum istud in terra Iuda et in urbibus eius cum convertero captivitatem eorum benedicat tibi Dominus pulchritudo iustitiae mons sanctus
24 et habitabunt in eo Iudas et omnes civitates eius simul agricolae et minantes greges
25 quia inebriavi animam lassam et omnem animam esurientem saturavi
26 ideo quasi de somno suscitatus sum et vidi et somnus meus dulcis mihi
The Latin Vulgate is in the public domain.