Jeremiah 5:1-9

1 circuite vias Hierusalem et aspicite et considerate et quaerite in plateis eius an inveniatis virum facientem iudicium et quaerentem fidem et propitius ero eius
2 quod si etiam vivit Dominus dixerint et hoc falso iurabunt
3 Domine oculi tui respiciunt fidem percussisti eos et non doluerunt adtrivisti eos et rennuerunt accipere disciplinam induraverunt facies suas super petram noluerunt reverti
4 ego autem dixi forsitan pauperes sunt et stulti ignorantes viam Domini iudicium Dei sui
5 ibo igitur ad optimates et loquar eis ipsi enim cognoverunt viam Domini iudicium Dei sui et ecce magis hii simul confregerunt iugum ruperunt vincula
6 idcirco percussit eos leo de silva lupus ad vesperam vastavit eos pardus vigilans super civitates eorum omnis qui egressus fuerit ex eis capietur quia multiplicatae sunt praevaricationes eorum confortatae sunt aversiones eorum
7 super quo propitius tibi esse potero filii tui dereliquerunt me et iurant in his qui non sunt dii saturavi eos et moechati sunt et in domo meretricis luxuriabantur
8 equi amatores et admissarii facti sunt unusquisque ad uxorem proximi sui hinniebat
9 numquid super his non visitabo dicit Dominus et in gente tali non ulciscetur anima mea
The Latin Vulgate is in the public domain.