Jeremiah 5:18-28

18 verumtamen et diebus illis ait Dominus non faciam vos in consummationem
19 quod si dixeritis quare fecit Dominus Deus noster nobis haec omnia dices ad eos sicut dereliquistis me et servistis deo alieno in terra vestra sic servietis alienis in terra non vestra
20 adnuntiate hoc domui Iacob et auditum facite in Iuda dicentes
21 audi populus stulte qui non habes cor qui habentes oculos non videtis et aures et non auditis
22 me ergo non timebitis ait Dominus et a facie mea non dolebitis qui posui harenam terminum mari praeceptum sempiternum quod non praeteribit et commovebuntur et non poterunt et intumescent fluctus eius et non transibunt illud
23 populo autem huic factum est cor incredulum et exasperans recesserunt et abierunt
24 et non dixerunt in corde suo metuamus Dominum Deum nostrum qui dat nobis pluviam temporaneam et serotinam in tempore suo plenitudinem annuae messis custodientem nobis
25 iniquitates nostrae declinaverunt haec et peccata nostra prohibuerunt bonum a nobis
26 quia inventi sunt in populo meo impii insidiantes quasi aucupes laqueos ponentes et pedicas ad capiendos viros
27 sicut decipula plena avibus sic domus eorum plenae dolo ideo magnificati sunt et ditati
28 incrassati sunt et inpinguati et praeterierunt sermones meos pessime causam non iudicaverunt causam pupilli non direxerunt et iudicium pauperum non iudicaverunt
The Latin Vulgate is in the public domain.