Jeremiah 5:7-17

7 super quo propitius tibi esse potero filii tui dereliquerunt me et iurant in his qui non sunt dii saturavi eos et moechati sunt et in domo meretricis luxuriabantur
8 equi amatores et admissarii facti sunt unusquisque ad uxorem proximi sui hinniebat
9 numquid super his non visitabo dicit Dominus et in gente tali non ulciscetur anima mea
10 ascendite muros eius et dissipate consummationem autem nolite facere auferte propagines eius quia non sunt Domini
11 praevaricatione enim praevaricata est in me domus Israhel et domus Iuda ait Dominus
12 negaverunt Dominum et dixerunt non est ipse neque veniet super nos malum gladium et famem non videbimus
13 prophetae fuerunt in ventum et responsum non fuit in eis haec ergo evenient illis
14 haec dicit Dominus Deus exercituum quia locuti estis verbum istud ecce ego do verba mea in ore tuo in ignem et populum istum ligna et vorabit eos
15 ecce ego adducam super vos gentem de longinquo domus Israhel ait Dominus gentem robustam gentem antiquam gentem cuius ignorabis linguam nec intelleges quid loquatur
16 faretra eius quasi sepulchrum patens universi fortes
17 et comedet segetes tuas et panem tuum devorabit filios tuos et filias tuas comedet gregem tuum et armenta tua comedet vineam tuam et ficum tuam et conteret urbes munitas tuas in quibus tu habes fiduciam gladio
The Latin Vulgate is in the public domain.