Job 3:17-26

17 ibi impii cessaverunt a tumultu et ibi requieverunt fessi robore
18 et quondam vincti pariter sine molestia non audierunt vocem exactoris
19 parvus et magnus ibi sunt et servus liber a domino suo
20 quare data est misero lux et vita his qui in amaritudine animae sunt
21 qui expectant mortem et non venit quasi effodientes thesaurum
22 gaudentque vehementer cum invenerint sepulchrum
23 viro cuius abscondita est via et circumdedit eum Deus tenebris
24 antequam comedam suspiro et quasi inundantes aquae sic rugitus meus
25 quia timor quem timebam evenit mihi et quod verebar accidit
26 nonne dissimulavi nonne silui nonne quievi et venit super me indignatio
The Latin Vulgate is in the public domain.