Joshua 6:6-16

6 vocavit ergo Iosue filius Nun sacerdotes et dixit ad eos tollite arcam foederis et septem alii sacerdotes tollant septem iobeleorum bucinas et incedant ante arcam Domini
7 ad populum quoque ait vadite et circuite civitatem armati praecedentes arcam Domini
8 cumque Iosue verba finisset et septem sacerdotes septem bucinis clangerent ante arcam foederis Domini
9 omnisque praecederet armatus exercitus reliquum vulgus arcam sequebatur ac bucinis omnia concrepabant
10 praeceperat autem Iosue populo dicens non clamabitis nec audietur vox vestra neque ullus sermo ex ore vestro egredietur donec veniat dies in quo dicam vobis clamate et vociferamini
11 circuivit ergo arca Domini civitatem semel per diem et reversa in castra mansit ibi
12 igitur Iosue de nocte consurgente tulerunt sacerdotes arcam Domini
13 et septem ex eis septem bucinas quarum in iobeleis usus est praecedebantque arcam Domini ambulantes atque clangentes et armatus populus ibat ante eos vulgus autem reliquum sequebatur arcam et bucinis personabat
14 circumieruntque civitatem secundo die semel et reversi sunt in castra sic fecerunt sex diebus
15 die autem septimo diluculo consurgentes circumierunt urbem sicut dispositum erat septies
16 cumque septimo circuitu clangerent bucinis sacerdotes dixit Iosue ad omnem Israhel vociferamini tradidit enim vobis Dominus civitatem
The Latin Vulgate is in the public domain.