Judges 11:17-27

17 misitque nuntios ad regem Edom dicens dimitte ut transeam per terram tuam qui noluit adquiescere precibus eius misit quoque et ad regem Moab qui et ipse transitum praebere contempsit mansit itaque in Cades
18 et circuivit ex latere terram Edom et terram Moab venitque contra orientalem plagam terrae Moab et castrametatus est trans Arnon nec voluit intrare terminos Moab Arnon quippe confinium est terrae Moab
19 misit itaque Israhel nuntios ad Seon regem Amorreorum qui habitabat in Esebon et dixerunt ei dimitte ut transeam per terram tuam usque ad fluvium
20 qui et ipse Israhel verba despiciens non dimisit eum transire per terminos suos sed infinita multitudine congregata egressus est contra eum in Iassa et fortiter resistebat
21 tradiditque eum Dominus in manu Israhel cum omni exercitu suo qui percussit eum et possedit omnem terram Amorrei habitatoris regionis illius
22 et universos fines eius de Arnon usque Iaboc et de solitudine usque ad Iordanem
23 Dominus ergo Deus Israhel subvertit Amorreum pugnante contra illum populo suo Israhel et tu nunc vis possidere terram eius
24 nonne ea quae possedit Chamos deus tuus tibi iure debentur quae autem Dominus Deus noster victor obtinuit in nostram cedent possessionem
25 nisi forte melior es Balac filio Sepphor rege Moab aut docere potes quod iurgatus sit contra Israhel et pugnaverit contra eum
26 quando habitavit in Esebon et viculis eius et in Aroer et villis illius vel in cunctis civitatibus iuxta Iordanem per trecentos annos quare tanto tempore nihil super hac repetitione temptastis
27 igitur non ego pecco in te sed tu contra me male agis indicens mihi bella non iusta iudicet Dominus arbiter huius diei inter Israhel et inter filios Ammon
The Latin Vulgate is in the public domain.