Judith 10:14-20

14 et cum audissent viri verba eius considerabant faciem eius et erat in oculis eorum stupor quoniam mirabantur pulchritudinem eius nimis
15 et dixerunt ad eam conservasti animam tuam eo quod tale repperisti consilium ut descenderes ad dominum nostrum
16 hoc autem scias quoniam cum steteris in conspectu eius bene tibi faciet et eris gratissima in corde eius duxeruntque illam ad tabernaculum Holofernis et nuntiantes eam
17 cumque intrasset ante faciem eius statim captus est in suis oculis Holofernis
18 dixeruntque ad eum satellites eius quis contemnat populum Hebraeorum qui tam decoras mulieres habent ut non pro his merito pugnare contra eos debeamus
19 videns itaque Holofernem Iudith sedentem in conopeo quod erat ex purpura et auro et zmaragdo et lapidibus pretiosis intextum
20 et cum in faciem eius intendisset adoravit eum prosternens se super terram et levaverunt illam servi Holofernis iubente domino suo
The Latin Vulgate is in the public domain.