Judith 11:7-17

7 nec hoc latet quod locutus est Achior nec illud ignoratur quod ei iusseris evenire
8 constat enim Deum nostrum sic peccatis offensum ut mandaverit per prophetas suos ad populum quod tradat eos pro peccatis suis
9 et quoniam sciunt se offendisse Deum suum filii Israhel tremor tuus super ipsos est
10 insuper etiam fames invasit eos et ab ariditate aquae iam inter mortuos conputantur
11 denique hoc ordinant ut interficiant pecora sua et sanguinem eorum bibant
12 et sancta Domini sui quae praecepit Deus non contingi in frumento vino et oleo haec cogitaverunt inpendere et volunt consumere quae nec manibus deberent contingere ergo quoniam haec faciunt certum est quod in perditione dabuntur
13 quod ego ancilla tua cognoscens fugi ab illis et misit me Dominus haec ipsa nuntiare tibi
14 ego enim ancilla tua Deum colo etiam nunc apud te et exiet ancilla tua et orabo Deum
15 et dicet mihi quando eis reddat peccatum suum et veniens nuntiabo tibi ita ut ego adducam te per mediam Hierusalem et habebis omnem populum Israhel sicut oves quibus non est pastor et non latrabit vel unus contra te
16 quoniam haec mihi dicta sunt per providentiam Dei
17 et quoniam iratus est illis Deus hoc ipsa missa sum nuntiare tibi
The Latin Vulgate is in the public domain.