Judith 12:1-8

1 tunc iussit eam introire ubi repositi erant thesauri eius et iussit illic manere eam et constituit quid daretur illi de convivio suo
2 cui respondens Iudith dixit nunc non potero manducare ex his quae mihi praecipis tribui ne veniat super me offensio ex his autem quae mihi detuli manducabo
3 cui Holofernis ait si defecerint tibi ista quae tecum detulisti quid faciemus tibi
4 et dixit Iudith vivit anima tua domine meus quoniam non expendet omnia haec ancilla tua donec faciat Deus in manu mea haec quae cogitavi et induxerunt illam servi eius in tabernaculo quo praeceperat
5 et petiit dum introiret ut daretur ei copia nocte et ante lucem egrediendi foras ad orationem et deprecandi Dominum
6 et praecepit cubiculariis suis ut sicut placeret illi exiret et introiret ad orandum Deum suum per triduum
7 et exiebat noctibus in vallem Bethuliae et baptizabat se in fontem aquae
8 et ut ascendebat orabat Dominum Deum Israhel ut dirigeret viam eius ad liberationem populi sui
The Latin Vulgate is in the public domain.