Judith 13:1-8

1 ut autem sero factum est festinaverunt servi illius ad hospitia sua et conclusit Bagao ostia cubiculi et abiit
2 erant autem omnes fatigati a vino
3 eratque Iudith sola in cubiculo
4 porro Holofernis iacebat in lecto nimia ebrietate sopitus
5 dixitque Iudith puellae suae ut staret foras ante cubiculum et observaret
6 stetitque Iudith ante lectum orans cum lacrimis et labiorum motu in silentio
7 dicens confirma me Domine Deus Israhel et respice in hac hora ad opera manuum mearum ut sicut promisisti Hierusalem civitatem tuam erigas et hoc quod credens per te posse fieri cogitavi perficiam
8 et haec cum dixisset accessit ad columnam quae erat ad caput lectuli eius et pugionem eius qui in ea ligatus pendebat exsolvit
The Latin Vulgate is in the public domain.