Judith 13:8-18

8 et haec cum dixisset accessit ad columnam quae erat ad caput lectuli eius et pugionem eius qui in ea ligatus pendebat exsolvit
9 cumque evaginasset illud adprehendit comam capitis eius et ait confirma me Domine Deus Israhel in hac hora
10 et percussit bis in cervicem eius et abscidit caput eius et abstulit conopeum eius a columnis et evolvit corpus eius truncum
11 et post pusillum exivit et tradidit caput Holofernis ancillae suae et iussit ut mitteret illud in peram suam
12 et exierunt duae secundum consuetudinem suam quasi ad orationem et transierunt castra et gyrantes vallem venerunt ad portam civitatis
13 et dixit Iudith a longe custodibus murorum aperite portas quoniam nobiscum est Deus qui fecit virtutem in Israhel
14 et factum est cum audissent viri vocem eius vocaverunt presbyteros civitatis
15 et concurrerunt ad eam omnes a minimo usque ad maximum quoniam speraverunt eam iam non esse venturam
16 et accendentes luminaria congyraverunt circa eam universi illa autem ascendens in eminentiori loco iussit fieri silentium cumque omnes tacuissent
17 dixit Iudith laudate Dominum Deum nostrum qui non deseruit sperantes in se
18 et in me ancillam suam adimplevit misericordiam suam quam promisit domui Israhel et interfecit in manu mea hostem populi sui in hac nocte
The Latin Vulgate is in the public domain.