Judith 14:4-14

4 cumque duces eorum cucurrerint ad tabernaculum Holofernis et invenerint eum truncum in suo sanguine volutatum decidet super eos timor
5 cumque cognoveritis fugere illos ite post illos securi quoniam Dominus conteret eos sub pedibus vestris
6 tunc Achior videns virtutem quam fecit Deus Israhel relicto gentilitatis ritu credidit Deo et circumcidit carnem praeputii sui et adpositus est ad populum Israhel et omnis successio generis eius usque in hodiernum diem
7 mox autem ut ortus est dies suspenderunt super muros caput Holofernis accepitque unusquisque vir arma sua et egressi sunt cum grandi strepitu et ululatu
8 quod videntes exploratores ad tabernaculum cucurrerunt
9 porro hii qui in tabernaculo erant venientes et ante ingressum cubiculi perstrepentes excitandi gratia inquietudinem arte moliebantur ut non ab excitantibus sed a sonantibus Holofernis evigilaret
10 nullus enim audebat cubiculum virtutis Assyriorum pulsando aut intrando aperire
11 sed cum venissent duces eius et tribuni et universi maiores exercitus Assyriorum dixerunt cubiculariis
12 intrate et excitate illum quoniam egressi mures de cavernis suis ausi sunt provocare ad proelium
13 tunc ingressus Bagao cubiculum eius stetit ante cortinam et plausum fecit manibus suis suspicabatur enim illum cum Iudith dormire
14 sed cum nullum motum iacentis sensu aurium caperet accessit proximans ad cortinam et elevans eam videns iacens cadaver absque capite Holofernis in suo sanguine tabefactum iacere super terram et clamavit voce magna cum fletu et scidit vestimenta sua
The Latin Vulgate is in the public domain.