Judith 14:7-17

7 mox autem ut ortus est dies suspenderunt super muros caput Holofernis accepitque unusquisque vir arma sua et egressi sunt cum grandi strepitu et ululatu
8 quod videntes exploratores ad tabernaculum cucurrerunt
9 porro hii qui in tabernaculo erant venientes et ante ingressum cubiculi perstrepentes excitandi gratia inquietudinem arte moliebantur ut non ab excitantibus sed a sonantibus Holofernis evigilaret
10 nullus enim audebat cubiculum virtutis Assyriorum pulsando aut intrando aperire
11 sed cum venissent duces eius et tribuni et universi maiores exercitus Assyriorum dixerunt cubiculariis
12 intrate et excitate illum quoniam egressi mures de cavernis suis ausi sunt provocare ad proelium
13 tunc ingressus Bagao cubiculum eius stetit ante cortinam et plausum fecit manibus suis suspicabatur enim illum cum Iudith dormire
14 sed cum nullum motum iacentis sensu aurium caperet accessit proximans ad cortinam et elevans eam videns iacens cadaver absque capite Holofernis in suo sanguine tabefactum iacere super terram et clamavit voce magna cum fletu et scidit vestimenta sua
15 et ingressus tabernaculum Iudith non invenit eam et exilivit foras ad populum
16 et dixit una mulier hebraea fecit confusionem in domo regis Nabuchodonosor ecce enim Holofernis iacet in terra et caput ipsius non est in illo
17 quod cum audissent principes virtutis Assyriorum sciderunt omnes vestimenta sua et intolerabilis timor et tremor cecidit super eos et turbati sunt animi eorum valde
The Latin Vulgate is in the public domain.