Judith 16:3-13

3 Dominus conterens bella Dominus nomen est illi
4 qui posuit castra sua in medio populi sui ut eriperet nos de manu omnium inimicorum nostrorum
5 venit Assur ex montibus ab aquilone in multitudine fortitudinis suae cuius multitudo obturavit torrentes et equi eorum cooperuerunt valles
6 dixit se incensurum fines meos et iuvenes meos occisurum gladio infantes meos dare in praedam et virgines in captivitatem
7 Dominus autem omnipotens nocuit eum et tradidit eum in manus feminae et confudit eum
8 non enim cecidit potens eorum a iuvenibus nec filii Titan percusserunt eum nec excelsi gigantes inposuerunt se illi sed Iudith filia Merari in specie faciei suae dissolvit eum
9 exuit enim se vestimenta viduitatis et induit se vestimenta laetitiae in exultatione filiorum Israhel
10 unxit faciem suam unguento conligavit cincinnos suos mitra ad decipiendum illum
11 sandalia eius rapuerunt oculos eius pulchritudo eius captivam fecit animam eius amputavit pugione cervicem eius
12 horruerunt Persae constantiam eius et Medi audaciam eius
13 tunc ululaverunt castra Assyriorum quando apparuerunt humiles mei arescentes in siti
The Latin Vulgate is in the public domain.