Judith 16:7-17

7 Dominus autem omnipotens nocuit eum et tradidit eum in manus feminae et confudit eum
8 non enim cecidit potens eorum a iuvenibus nec filii Titan percusserunt eum nec excelsi gigantes inposuerunt se illi sed Iudith filia Merari in specie faciei suae dissolvit eum
9 exuit enim se vestimenta viduitatis et induit se vestimenta laetitiae in exultatione filiorum Israhel
10 unxit faciem suam unguento conligavit cincinnos suos mitra ad decipiendum illum
11 sandalia eius rapuerunt oculos eius pulchritudo eius captivam fecit animam eius amputavit pugione cervicem eius
12 horruerunt Persae constantiam eius et Medi audaciam eius
13 tunc ululaverunt castra Assyriorum quando apparuerunt humiles mei arescentes in siti
14 filii puellarum conpunxerunt eos et sicut pueros fugientes occiderunt eos perierunt in proelio a facie Domini mei
15 hymnum cantemus Domino hymnum novum cantemus Deo nostro
16 Adonai Domine magnus es tu et praeclarus in virtute et quem superare nemo potest
17 tibi serviat omnis creatura tua quia dixisti et facta sunt misisti spiritum tuum et creata sunt et non est qui resistat voci tuae
The Latin Vulgate is in the public domain.