Judith 5:11-21

11 cumque eiecissent eos a se Aegyptii et cessasset plaga ab eis et iterum eos vellent capere et ad suum servitium revocare
12 fugientibus his Deus caeli mare aperuit ita ut hinc inde aquae quasi murus solidarentur et isti pede sicco fundum maris perambulando transirent
13 in quo loco dum innumerabilis exercitus Aegyptiorum eos persequeretur ita aquis coopertus est ut non remaneret vel unus qui factum posteris nuntiaret
14 egressis etiam mare Rubrum deserta Sina montis occurrerunt in quibus numquam homo habitare potuit vel filius hominis requievit
15 illic fontes amari obdulcati sunt eis ad bibendum et per annos quadraginta annonam de caelo consecuti sunt
16 ubicumque ingressi sunt sine arcu et sagitta et absque scuta et gladio Deus eorum pro eis pugnavit et vicit
17 et non fuit qui insultaret populo isti nisi quando recessit a cultura Domini Dei sui
18 quotienscumque autem praeter ipsum Deum suum alterum coluerunt dati sunt in praedam et in gladium et in obprobrium
19 quotienscumque autem paenituerunt se recessisse a cultura Dei sui dedit eis Deus caeli virtutem resistendi
20 denique Chananeum regem et Iebuseum et Ferezeum et Hettheum et Eveum et Amorreum et omnes potentes in Esebon prostraverunt et terras eorum et civitates eorum ipsi possederunt
21 et usque dum non peccarent in conspectu Dei sui erant cum illis bona Deus enim illorum odit iniquitatem
The Latin Vulgate is in the public domain.