Judith 5:22-29

22 nam et ante hos annos cum recessissent a via quam dederat illis Deus ut ambularent in eam exterminati sunt proeliis multis nationibus et plurimi eorum captivi abducti sunt in terram non suam
23 nuper autem reversi ad Deum suum ex dispersione qua dispersi fuerant adunati sunt et ascenderunt montana haec omnia et iterum possident Hierusalem ubi sunt sancta eorum
24 nunc ergo meus domine perquire si est aliqua iniquitas eorum in conspectu Dei eorum ascendamus ad illos quoniam tradens tradet illos Deus eorum tibi et subiugati erunt sub iugo potentiae tuae
25 si autem non est offensio populi huius coram Deo suo non poterimus resistere illis quoniam Deus eorum defendet illos et erimus in obprobrium universae terrae
26 et factum est cum cessasset loqui Achior verba irati sunt omnes magnates Holofernis et cogitabant interficere eum dicentes ad alterutrum
27 quis iste est qui filios Israhel posse dicat resistere regi Nabuchodonosor et exercitibus eius homines inermes et sine virtute et sine peritia artis pugnae
28 ut ergo agnoscat Achior quoniam fallit nos ascendemus in montana et cum capti fuerint potentes eorum tunc cum eisdem gladio transverberabitur
29 ut sciat omnis gens quoniam Nabuchodonosor deus terrae est et praeter ipsum alius non est
The Latin Vulgate is in the public domain.