Judith 8:11-21

11 et qui estis vos qui temptatis Dominum
12 non est iste sermo qui misericordiam provocet sed potius qui iram excitet et furorem accendat
13 posuistis vos tempus miserationis Domini et in arbitrium vestrum diem constituistis ei
14 sed quia patiens est Dominus in hoc ipso paeniteamur et indulgentiam eius lacrimis postulemus
15 non enim quasi homo Deus sic comminabitur neque sicut filius hominis ad iracundiam inflammabitur
16 et ideo humiliemus illi animas nostras et in spiritu constituti humiliato servientes illi
17 dicamus flentes Domino ut secundum voluntatem suam sic faciat nobiscum misericordiam suam ut sicut conturbatum est cor nostrum in superbia eorum ita etiam de nostra humilitate gloriemur
18 quoniam non sumus secuti peccata patrum nostrorum qui dereliquerunt Deum suum et adoraverunt deos alienos
19 pro scelere quo dati sunt in gladium et in rapinam et in confusionem inimicis suis nos autem alterum deum nescimus praeter ipsum
20 expectemus humiles consolationem eius et exquiret sanguinem nostrum de adflictionibus inimicorum nostrorum et humiliabit omnes gentes quaecumque insurgunt contra nos et faciet illas sine honore Dominus Deus noster
21 et nunc fratres quoniam vos qui estis presbyteri in populo Dei ex vobis pendet anima illorum adloquio vestro corda eorum erigite ut memores sint quia temptati sunt patres nostri ut probarentur si vere colerent Deum suum
The Latin Vulgate is in the public domain.