Judith 9:7-17

7 sed aspexisti super castra eorum et tenebrae fatigaverunt eos
8 tenuit pedes eorum abyssus et aquae operuerunt eos
9 sic fiant et isti Domine qui confidunt in multitudine sua et in corribus suis et in contis et in sagittis suis et in lanceis gloriantur
10 et nesciunt quia tu ipse es Deus noster qui conteris bella ab initio et Dominus nomen est tibi
11 erige brachium tuum sicut ab initio et adlide virtutem eorum in virtute tua cadat virtus eorum in iracundiam tuam qui promittunt se violare sancta tua et polluere tabernaculum honoris tui et deicere gladio suo cornu altaris tui
12 fac Domine ut gladio proprio eius superbia amputetur
13 capiatur laqueo oculorum suorum in me et percuties eum ex labiis caritatis meae
14 da mihi in animo constantiam ut contemnam illum et virtutem ut evertam illum
15 erit enim memoriale nominis tui cum manus feminea deiecerit eum
16 non enim in multitudine est virtus tua Domine neque in equorum viribus voluntas tua nec superbi ab initio placuerunt tibi sed humilium et mansuetorum tibi semper placuit deprecatio
17 Deus caelorum creator aquarum et dominus totius creaturae exaudi me miseram deprecantem et de tua misericordia praesumentem
The Latin Vulgate is in the public domain.