8
et membra quae caesa sunt desuper ordinantes caput videlicet et cuncta quae adherent iecori
9
intestinis et pedibus lotis aqua adolebitque ea sacerdos super altare in holocaustum et suavem odorem Domino
10
quod si de pecoribus oblatio est de ovibus sive de capris holocaustum anniculum et absque macula offeret
11
immolabitque ad latus altaris quod respicit ad aquilonem coram Domino sanguinem vero illius fundent super altare filii Aaron per circuitum
12
dividentque membra caput et omnia quae adherent iecori et inponent super ligna quibus subiciendus est ignis
13
intestina vero et pedes lavabunt aqua et oblata omnia adolebit sacerdos super altare in holocaustum et odorem suavissimum Domino
14
sin autem de avibus holocausti oblatio fuerit Domino de turturibus et pullis columbae
15
offeret eam sacerdos ad altare et retorto ad collum capite ac rupto vulneris loco decurrere faciet sanguinem super crepidinem altaris
16
vesiculam vero gutturis et plumas proiciet propter altare ad orientalem plagam in loco in quo cineres effundi solent
17
confringetque ascellas eius et non secabit nec ferro dividet eam et adolebit super altare lignis igne subposito holocaustum est et oblatio suavissimi odoris Domino