Leviticus 26:9-19

9 respiciam vos et crescere faciam multiplicabimini et firmabo pactum meum vobiscum
10 comedetis vetustissima veterum et vetera novis supervenientibus proicietis
11 ponam tabernaculum meum in medio vestri et non abiciet vos anima mea
12 ambulabo inter vos et ero vester Deus vosque eritis populus meus
13 ego Dominus Deus vester qui eduxi vos de terra Aegyptiorum ne serviretis eis et qui confregi catenas cervicum vestrarum ut incederetis erecti
14 quod si non audieritis me nec feceritis omnia mandata mea
15 si spreveritis leges meas et iudicia mea contempseritis ut non faciatis ea quae a me constituta sunt et ad irritum perducatis pactum meum
16 ego quoque haec faciam vobis visitabo vos velociter in egestate et ardore qui conficiat oculos vestros et consumat animas frustra seretis sementem quae ab hostibus devorabitur
17 ponam faciem meam contra vos et corruetis coram hostibus vestris et subiciemini his qui oderunt vos fugietis nemine persequente
18 sin autem nec sic oboedieritis mihi addam correptiones vestras septuplum propter peccata vestra
19 et conteram superbiam duritiae vestrae daboque caelum vobis desuper sicut ferrum et terram aeneam
The Latin Vulgate is in the public domain.