30
haec enim omnia gentes mundi quaerunt Pater autem vester scit quoniam his indigetis
31
verumtamen quaerite regnum Dei et haec omnia adicientur vobis
32
nolite timere pusillus grex quia conplacuit Patri vestro dare vobis regnum
33
vendite quae possidetis et date elemosynam facite vobis sacculos qui non veterescunt thesaurum non deficientem in caelis quo fur non adpropiat neque tinea corrumpit
34
ubi enim thesaurus vester est ibi et cor vestrum erit
35
sint lumbi vestri praecincti et lucernae ardentes
36
et vos similes hominibus expectantibus dominum suum quando revertatur a nuptiis ut cum venerit et pulsaverit confestim aperiant ei
37
beati servi illi quos cum venerit dominus invenerit vigilantes amen dico vobis quod praecinget se et faciet illos discumbere et transiens ministrabit illis
38
et si venerit in secunda vigilia et si in tertia vigilia venerit et ita invenerit beati sunt servi illi
39
hoc autem scitote quia si sciret pater familias qua hora fur veniret vigilaret utique et non sineret perfodiri domum suam
40
et vos estote parati quia qua hora non putatis Filius hominis venit