Luke 23:14-24

14 dixit ad illos obtulistis mihi hunc hominem quasi avertentem populum et ecce ego coram vobis interrogans nullam causam inveni in homine isto ex his in quibus eum accusati
15 sed neque Herodes nam remisi vos ad illum et ecce nihil dignum morte actum est ei
16 emendatum ergo illum dimittam
17 necesse autem habebat dimittere eis per diem festum unum
18 exclamavit autem simul universa turba dicens tolle hunc et dimitte nobis Barabban
19 qui erat propter seditionem quandam factam in civitate et homicidium missus in carcere
20 iterum autem Pilatus locutus est ad illos volens dimittere Iesum
21 at illi succlamabant dicentes crucifige crucifige illu
22 ille autem tertio dixit ad illos quid enim mali fecit iste nullam causam mortis invenio in eo corripiam ergo illum et dimittam
23 at illi instabant vocibus magnis postulantes ut crucifigeretur et invalescebant voces eorum
24 et Pilatus adiudicavit fieri petitionem eorum
The Latin Vulgate is in the public domain.