Mark 10:14-24

14 quos cum videret Iesus indigne tulit et ait illis sinite parvulos venire ad me et ne prohibueritis eos talium est enim regnum Dei
15 amen dico vobis quisque non receperit regnum Dei velut parvulus non intrabit in illud
16 et conplexans eos et inponens manus super illos benedicebat eos
17 et cum egressus esset in viam procurrens quidam genu flexo ante eum rogabat eum magister bone quid faciam ut vitam aeternam percipiam
18 Iesus autem dixit ei quid me dicis bonum nemo bonus nisi unus Deus
19 praecepta nosti ne adulteres ne occidas ne fureris ne falsum testimonium dixeris ne fraudem feceris honora patrem tuum et matrem
20 et ille respondens ait illi magister omnia haec conservavi a iuventute mea
21 Iesus autem intuitus eum dilexit eum et dixit illi unum tibi deest vade quaecumque habes vende et da pauperibus et habebis thesaurum in caelo et veni sequere me
22 qui contristatus in verbo abiit maerens erat enim habens possessiones multas
23 et circumspiciens Iesus ait discipulis suis quam difficile qui pecunias habent in regnum Dei introibunt
24 discipuli autem obstupescebant in verbis eius at Iesus rursus respondens ait illis filioli quam difficile est confidentes in pecuniis regnum Dei introire
The Latin Vulgate is in the public domain.