14
et respondens dixit ei iam non amplius in aeternum quisquam fructum ex te manducet et audiebant discipuli eius
15
et veniunt Hierosolymam et cum introisset templum coepit eicere vendentes et ementes in templo et mensas nummulariorum et cathedras vendentium columbas evertit
16
et non sinebat ut quisquam vas transferret per templum
17
et docebat dicens eis non scriptum est quia domus mea domus orationis vocabitur omnibus gentibus vos autem fecistis eam speluncam latronum
18
quo audito principes sacerdotum et scribae quaerebant quomodo eum perderent timebant enim eum quoniam universa turba admirabatur super doctrina eius
19
et cum vespera facta esset egrediebatur de civitate
20
et cum mane transirent viderunt ficum aridam factam a radicibus
21
et recordatus Petrus dicit ei rabbi ecce ficus cui maledixisti aruit
23
amen dico vobis quicumque dixerit huic monti tollere et mittere in mare et non haesitaverit in corde suo sed crediderit quia quodcumque dixerit fiat fiet ei
24
propterea dico vobis omnia quaecumque orantes petitis credite quia accipietis et veniet vobis