Mark 7:9-19

9 et dicebat illis bene irritum facitis praeceptum Dei ut traditionem vestram servetis
10 Moses enim dixit honora patrem tuum et matrem tuam et qui maledixerit patri aut matri morte moriatur
11 vos autem dicitis si dixerit homo patri aut matri corban quod est donum quodcumque ex me tibi profuerit
12 et ultra non dimittitis eum quicquam facere patri suo aut matri
13 rescindentes verbum Dei per traditionem vestram quam tradidistis et similia huiusmodi multa facitis
14 et advocans iterum turbam dicebat illis audite me omnes et intellegite
15 nihil est extra hominem introiens in eum quod possit eum coinquinare sed quae de homine procedunt illa sunt quae communicant hominem
16 si quis habet aures audiendi audiat
17 et cum introisset in domum a turba interrogabant eum discipuli eius parabolam
18 et ait illis sic et vos inprudentes estis non intellegitis quia omne extrinsecus introiens in hominem non potest eum communicare
19 quia non introit in cor eius sed in ventrem et in secessum exit purgans omnes escas
The Latin Vulgate is in the public domain.