Matthew 11:1-8

1 et factum est cum consummasset Iesus praecipiens duodecim discipulis suis transiit inde ut doceret et praedicaret in civitatibus eorum
2 Iohannes autem cum audisset in vinculis opera Christi mittens duos de discipulis suis
3 ait illi tu es qui venturus es an alium expectamus
4 et respondens Iesus ait illis euntes renuntiate Iohanni quae auditis et videtis
5 caeci vident claudi ambulant leprosi mundantur surdi audiunt mortui resurgunt pauperes evangelizantur
6 et beatus est qui non fuerit scandalizatus in me
7 illis autem abeuntibus coepit Iesus dicere ad turbas de Iohanne quid existis in desertum videre harundinem vento agitatam
8 sed quid existis videre hominem mollibus vestitum ecce qui mollibus vestiuntur in domibus regum sunt
The Latin Vulgate is in the public domain.