Matthew 12:1-8

1 in illo tempore abiit Iesus sabbato per sata discipuli autem eius esurientes coeperunt vellere spicas et manducare
2 Pharisaei autem videntes dixerunt ei ecce discipuli tui faciunt quod non licet eis facere sabbatis
3 at ille dixit eis non legistis quid fecerit David quando esuriit et qui cum eo erant
4 quomodo intravit in domum Dei et panes propositionis comedit quos non licebat ei edere neque his qui cum eo erant nisi solis sacerdotibus
5 aut non legistis in lege quia sabbatis sacerdotes in templo sabbatum violant et sine crimine sunt
6 dico autem vobis quia templo maior est hic
7 si autem sciretis quid est misericordiam volo et non sacrificium numquam condemnassetis innocentes
8 dominus est enim Filius hominis etiam sabbati
The Latin Vulgate is in the public domain.