Matthew 17:1-11

1 et post dies sex adsumpsit Iesus Petrum et Iacobum et Iohannem fratrem eius et ducit illos in montem excelsum seorsum
2 et transfiguratus est ante eos et resplenduit facies eius sicut sol vestimenta autem eius facta sunt alba sicut nix
3 et ecce apparuit illis Moses et Helias cum eo loquentes
4 respondens autem Petrus dixit ad Iesum Domine bonum est nos hic esse si vis faciamus hic tria tabernacula tibi unum et Mosi unum et Heliae unum
5 adhuc eo loquente ecce nubes lucida obumbravit eos et ecce vox de nube dicens hic est Filius meus dilectus in quo mihi bene conplacuit ipsum audite
6 et audientes discipuli ceciderunt in faciem suam et timuerunt valde
7 et accessit Iesus et tetigit eos dixitque eis surgite et nolite timere
8 levantes autem oculos suos neminem viderunt nisi solum Iesum
9 et descendentibus illis de monte praecepit Iesus dicens nemini dixeritis visionem donec Filius hominis a mortuis resurgat
10 et interrogaverunt eum discipuli dicentes quid ergo scribae dicunt quod Heliam oporteat primum venire
11 at ille respondens ait eis Helias quidem venturus est et restituet omnia

Videos for Matthew 17:1-11

The Latin Vulgate is in the public domain.