Numbers 24:16-25

16 dixit auditor sermonum Dei qui novit doctrinam Altissimi et visiones Omnipotentis videt qui cadens apertos habet oculos
17 videbo eum sed non modo intuebor illum sed non prope orietur stella ex Iacob et consurget virga de Israhel et percutiet duces Moab vastabitque omnes filios Seth
18 et erit Idumea possessio eius hereditas Seir cedet inimicis suis Israhel vero fortiter aget
19 de Iacob erit qui dominetur et perdat reliquias civitatis
20 cumque vidisset Amalech adsumens parabolam ait principium gentium Amalech cuius extrema perdentur
21 vidit quoque Cineum et adsumpta parabola ait robustum est quidem habitaculum tuum sed si in petra posueris nidum tuum
22 et fueris electus de stirpe Cain quamdiu poteris permanere Assur enim capiet te
23 adsumptaque parabola iterum locutus est heu quis victurus est quando ista faciet Deus
24 venient in trieribus de Italia superabunt Assyrios vastabuntque Hebraeos et ad extremum etiam ipsi peribunt
25 surrexitque Balaam et reversus est in locum suum Balac quoque via qua venerat rediit
The Latin Vulgate is in the public domain.