Numbers 32:31-41

31 responderuntque filii Gad et filii Ruben sicut locutus est Dominus servis suis ita faciemus
32 ipsi armati pergemus coram Domino in terram Chanaan et possessionem iam suscepisse nos confitemur trans Iordanem
33 dedit itaque Moses filiis Gad et Ruben et dimidiae tribui Manasse filii Ioseph regnum Seon regis Amorrei et regnum Og regis Basan et terram eorum cum urbibus suis per circuitum
34 igitur extruxerunt filii Gad Dibon et Atharoth et Aroer
35 Etrothsophan et Iazer Iecbaa
36 et Bethnemra et Betharan urbes munitas et caulas pecoribus suis
37 filii vero Ruben aedificaverunt Esbon et Eleale et Cariathaim
38 et Nabo et Baalmeon versis nominibus Sabama quoque inponentes vocabula urbibus quas extruxerant
39 porro filii Machir filii Manasse perrexerunt in Galaad et vastaverunt eam interfecto Amorreo habitatore eius
40 dedit ergo Moses terram Galaad Machir filio Manasse qui habitavit in ea
41 Iair autem filius Manasse abiit et occupavit vicos eius quos appellavit Avothiair id est villas Iair
The Latin Vulgate is in the public domain.